Latin · Dactylic hexameter
Part 1, lines 1.314-1.365
Eupolemius, Messias 1.314-365
Not analysed yet
Quos ego iam dudum teneo longumque tenebo
Debentes servire michi Cacoque, putastis
Tuque comesque tuus tam caute abducere? Laudem
Tunc sane vobis nimiam pareretis, at ingens –
De damno taceo –michi dedecus; haut ita tute
Eveniet, si vi sunt nobis eripiendi.
Vis ea tristis erit multo de sanguine pugna.
Vester nos contra bellum princeps geret, ut si
Currendo celeres griphas celeresque volando
Cristiger atemtet gallus vel sedula tortum
In giros mordere velit formica draconem.
Vos igitur ne vana duos spes erigat: ante
Partus Danubium bibet et Germanus Hidaspen,
Ante colet silvas delphinus stagnaque dente
Transverso metuendus aper, quam, quod petitis vos,
Fiat, ut hos linquam gratos mihi non tamen eque.
Et si adeo tentos vester regnator amavit
Sub dicione mea, ut vos, cur, mitteret ad me,
Distulit usque modo, ceu tu garris, probus atque
Obtimus? Hinc vero pietas inmensa probatur?
Captivis cupiens succurrere distulit hic, ut
Si male vellet eis, cruciandi tempus haberet
Prolixum dominans? Cui quo non eriperentur,
Segniter affectans agiles belloque probatos,
Deformem tremulumque senem rufumque fidelem,
Vir bonus et prudens direxit; nempe iocosum
Et risu dignum tales ad regia missos
Iussa ferenda viris, mihi, quem vaga fama per omnes
Iam fecit celebrem terras, Cacoque potenti.
Nec tamen admiror, stolidos quod misit ineptus,
Nec mihi, quos habeo, retinendi marcida spes est".
Dixerat; at egra iam dudum mente volutat
Verba ducis secumque fremens similisque dolenti
Vir venerandus ait „Nequaquam cecus et amens
Iure tibi videor, cum non sit cecus et amens,
Qui videt atque sapit; quod membra vacillo, facit, que
Omne quod est ortum labefactat, decolor etas.
Non tamen ignoro penitus, quid strennua virtus
Inter bella queat, somno neque semper inerti
Parebam. Reges me parvula viderat Hoba,
Ut tu sat nosti, leva sita parte Damasci
Bis binos, totidem quos regibus amplius uno
Inclita comprensis hilararat palma, et eorum
Agmina paulo plus uno medioque maniplo
Sternere, ceu veteres nimbis nivibusque solutis
Termodon ripas superans rapidusque Cinapes
Precipitare solet quercus; predamque revexi
Hostibus afflictis et totam letificavi
Pentapolim. Tamen hoc quid confert, cum tibi viles
Degeneresque adeo videamur? At o utinam me
Solum carpsisses, non hunc quoque!" Non tulit ultra
Sevus Hiperefanes –nam tunc ibi forte manebat