Latin · Dactylic hexameter
Part 1, lines 1.271-1.313
Eupolemius, Messias 1.271-313
Not analysed yet
Agatus interea vestri sermone parentis
Blando delusi casum miseratus ad istas
Polipatrem terras sibi coniuncto magis acri
Anphicopa solaturos te dirigit, atqui
Insignes virtute viros, tamen hic magis asper
Consiliis fuerat rigidoque minacior ore,
Usque adeo celebs, ut precidenda pudicus
Diceret incestum prepucia. Rex dedit illis
Mandatum, quod Amartigeni scelerumque magistro
Deferrent Caco. Tu, quem dixi magis acrem, –
Alter enim populis haut ignotus fuit istis –
Accipis hospicio –satis esse memor potes, hec non
Multum res vetus est –dictisque per omnia pares
Hospitis Anphicope. Tuus hunc nec cernere curat
Elluo germanus fedaque libidine fervens
Gaudet eis pocius sociis, quibus omnia cordi
Turpia, semper enim similis similem sibi querit
Dissimilemque fugit. Ceu siquis vivere sancte
Incestum moneat scurram scortoque pudicam
Commendet vitam, non plus sibi conferat, ac si
In spinis querat ficus, in vepribus uvas:
Sic et monstrantem, quid honestum quid minus, Ethnis
Flagiciis tectus cunctis linguaque manuque
Impiger Anphicopam sprevit conviciaque ultro
Addidit „Unde venit nobis novus iste magister,
Tam serus studii, quem tunc venisse decebat,
Cum primum exivit verbosus agagula predo?
Nempe trucidator vitatur iure petrinos
Assuetus, si fama canit rata, sanguine cultros
Humano temerare, docens ignota, cruentus
Et mordax iuvenum censor. Quam raro fideles
Sunt rufi" –nam rufus erat –„quam raro benigni!
Qui sapit, hunc fugiat, vafer est et fraus alit ipsum,
Iste die tota rixatur de nuce quassa,
Denique quantum vult rapidus fluat". Ipseque crudus
Antiphrononciades ambos despexit et illum
Precipue tamen irrisit, quem scilicet ante
Norat Polipatrem. Quem non clementer adortus
„Tune, senex," ait „hunc nimis audax in mea duxti
Regna meis libertatem conscissere servis?
O hominem miserum, stolidum sine mente, ducatum
Ut cuiquam prodesse suum putet? An, quia venit
Te duce tutus erit, duce nutanti, duce ceco?