Latin
101
Euricius Cordus, Botanologicon 101
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc Aegiptiam seu Arabicam spinam, illam albam spinam Dioscori des nominat, &praeter hanc alia est alba spina per compositionem leucacantha dicta, cum pri or acantha leuce duabus uocibus proferatur. Nig. Ex hac igitur alba spina lanalis uirga, de qua Ouidius in Fastis, sumebatur ad arcendas scilicet à foribus noxas prohibendasque striges? Cord. Ramnum ibi poeta intelligit, quae eadem etiam leucacantha Graecis uocatur, &nescio an eadem sit, quam nos Germanice Stachdorn appellamus. Meg. Dum de aculeatis spinis fabulamur, offert se commodum similis herba, quam Itali restam bouis, quod altis scilicet &duris radicibus in agris aratrum remoretur, appellant. Cord. Ob id elegantiore uocabulo remo ra aratri diceretur, inueni tamen in ueteri quodam herbario acutellam eam non male uocari. Quod si nulla harum uox arrideat possumus eam cum Graecis ononin seu ononida nominare. Nig. Est haec ononis? Diu eam noscere optaui, quod contra calculum laudetur, cui, quoniam obnoxium fore me uereor, aduersas ei, quascunque scire possum, herbas colligo. Cord.