Latin
102
Euricius Cordus, Botanologicon 102
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eadem urinaria ui equites eam stalkraut, id est, urinalem uocant, potandumque eius decoctum meiere nequeuntibus equis offerunt. Alia tamen est ab ea urinalis, quam prius lina riam dixi, quamuis sint quidam herbarij, qui linariam &urinalem quasi duas herbas duobus capitibus magna incuria difiungant. Meg Habet ne haec ononis aliud adhuc Germanicum nomen? Cord. Audio eam &hauhechel appellari. Gal. Si patitur, interpretationem ad de. Cord. Hau nobis foenum, &hechel instrumentum illud sonat quo mulieres linum carminant, &à crassiore stuppa expurgant. Gal. Congruum rei uocabulum audio, horret enim crebris inter folia aculeis. Cord. Haec quo que quae Graece dipsacus, Latine labrum Veueris dicitur inter spinosas herbas refertur. Ral. Nos labrum Veneris marianum illum carduum, de quo iam dixisti, appellamus, &hanc Virgam pastoris maiorem, uel carduum fullonum. Cord. Ille quo fullones utuntur huic quidem congener est, ignotus tamen ut reor Dioscoridi fuit. Nusquam enim quod talem usum praebeat meminit, sed alijs eum dua bus herbis nempe hippophai et hippophęsto tri buit. Credo in hoc hamatos cultura fieri aculeos &eiusdem fere utrunque facultate ualere.