Latin
104
Euricius Cordus, Botanologicon 104
Unproofread scanNot analysed yet
Reseruabimus hanc quaestionem in proximam aliquam quodlibeticam me dicorum disputationem. Cord. Imo te affinis Ralla quaeso si. N. illum qui me nullam herbarum co gnitionem habere tibi dixit, conueneris, eum super hac re consule, &quid decernat rescribe. Nig. Sunt qui &in hac uulgari herba dubitent, qui busdam aparinem, alijs alysson esse uolentibus. Ral. Nos rubiam minorem uocamus. Gal. At Plinius alysson rubiae comparat, &eandem fere dicit, nisi quod minoribus folijs et ramis sit. Cor. Sic alios quoque herbarios dicere scio, contrariam tamen comparationem Pliniana verba ostendunt, quae haec sunt. Distat, inquit, erithrodanus ab eo quę alysson uocatur, folijs tantum &ramis minoribus, hic Plinium minora rubiae folia, minores item ramos tribuere intelligo. Neque uideo quonam pacto haec etiam figura depicto apud Dioscoridem alysso congruat, quam circinata habere folia dicit. Nisi forte circinata quasi in circulum disposita quis interpretari uelit. Niger. Hoc Graeca lectio forte non patietur. CORDVS. Et ut de folijs constet, in ipsis caulibus magna est diuersitas, qui multi sunt aparines, alyssi uero singularis est. Alysson quidem hanc uelim, utpote egregium illud contra rabidi canis morsum antidotum, sed magis mihi aparines historiam exprimere uidetur, maxime tenaci asperitate &similibus umbilico fructibus, unde &factum omphalocarpi nomen. Gal. Brunfelsius aparinen apud Italos grapellam uocari ait: si forte Megobacche hanc illic nomenclaturam audie ris. Meg. Non animaduerti. Cord.