Latin
105
Euricius Cordus, Botanologicon 105
Unproofread scanNot analysed yet
Collinutius aliam quandam, ut credo, uidelicet lappariam herbam sic appellari scripsit, quae fere mercurialis folia, &asperum retinaxque semen habeat, &à Plinio inter Parthenij genera numeretur. Modo mercurialem eam non intelligitis cuius Brunfelsiani tomi effigiem ostendunt, &nescio quem bonum Henricum appellant, cum illa potius ea sit, quae Germanice kuhevurtz, id est, uaccaria, uel ea (si me pictura fallit) quae mistmilden, id est, fimetaria atriplex dicitur. Ral. Mercurialem omnes alia figura nouimus, illius folia haec non habet sed multo graciliora. Meg. Sit ergo ut &ego puto hęc aparine. Gal. Germanice qui eam uocatis? Cord. Klebkraut, est enim nobis cleben quod Latini tenaciter inhaerere dicunt. Ralla. Est huic aparinae similis alia quaedam herba nulla tamen asperitate ob sita quae in muris &macerijs peculiariter nascitur. Cordus. Eam quidam aspergulam esse putant, quidam uero gallium. Mego. Sed gallium odoratos flores habet, &eam esse credo, quae aparinae quidem similis, sed multo minor ac humilior est, imo &copiosioribus caulibus e terra exit. Cor. Tibi subscribo atque eccam eam in pro ximo hoc cliuo. Gal.