Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 11
Unproofread scanNot analysed yet
Meg. Eo maiorem authoritatem ac gratiam mereri debes. Ral. Tantum abest, ut ob id tibi succenseam ut impatientissimo desyderio herbarium tuum expectem. Meg. De hoc mihi in Italiam usque scriptum est, atque utinam tandem eum absolutum uideam. Cord. Ne inchoatus quidem est, neque inchoandum sperate. Ral. Quid audio? Cord. Quod uerum est. Ral. Non scribis ergo herbarium? Cord. Nullum. Ral. Nonne recepisti te quendam de medicis rebus filijs tuis librum adornare? Quo hunc alio quam herbarij nomine appellem? Cord. Quouis, ubi scripsero. Nig. Cur ergo destitisti? Cord. Non destiti quia nondum incepi, sed sententiam mutaui. RAL. Nunc magno me pudore confundis, qui tantam eius omnibus apud nos expectationem fecerim. Sed non parua sit causa oportet, quae te ab hoc instituto retraxit, ad quod tanto feruore rapiebaris. Cord. Maior est, quam uelim. Nig. Quae ergo? Cord. Ignorantia. Nig. Nulla caussa est. Meg. Facis quod rari solent, dum inscitiam tuam, si qua modo est, Cord. Maxima. Meg.