Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 12
Unproofread scanNot analysed yet
Tam in genue fateris, Complures enim magis ut docti appareant, quam sint, student. Cord. Nunquam placuit mihi fucus, apertus sum, ut frustra quis fenestratum mihi pectus optauerit. Nig. Nisi te modestiorem simplicioremque scirem suspicarer te aliquod eruditionis tuae Encomium desyde rare. Cord. Eruditio nunquam satis laudari potest, sed mea ne nominanda quidem est. Ral. Esto, tanta, quantae te instimulas, ignorantia fueris, cur eam non prius quàm hanc nobis spem ere xeras, agnouisti? Cord. Quia quod postea didi ci, tum nesciui. Ral. Ergo discere est ignorantiam conciliare? Cord. Quo plus didiceris, eo minus te scire cognosces: Meg. Verum id, hinc ille dixit: hoc unum scio, quod nihil scio. Cor. Fateor, cum animaduerterem plerosque imo omnes fere pharmacopolas in tanta errorum caligine uersari, ut ne dimidiam quidem partem eorum, quae illis scribimus, simplicium uel noscant uel habeant, dolui uehementer, et qualemcunque huic rei opem pro uirili mea ferre uolui: Non quod tantae moli pares me humeros habere confide rem, sed ut onus illud subeuntibus athlantibus quotus ego quasi tibicen assisterem: Solent enim in erigendis apud nos aedificijs non ingentia tantum saxa, uerum &fissiles adeoque tenues lapides, fragilesque assulae, donec ipsum fundamentum subijciatur infarciri, &de hinc abijci: Vbi autem superioribus nundinis Francofordi nouos quosdam nouorum medicorum libros emissem, &bonam eorum partem insigni eruditione prae ditos, graeceque doctos uiros aliquot, quae ego tentare uolui, praestitisse, aliquot uero promittere intelligerem pene sero à stulto hoc meo proposito resilij: Omnium tamen maxime abster ruit me loannes Dryander, seu, ut germanico eum nomine appellem, Eychmannus Vetteranus e Gallia nuper reuersus.