Latin
113
Euricius Cordus, Botanologicon 113
Unproofread scanNot analysed yet
Plures ta les uiros super his rebus committi, &conueli tari cuperem. Nig. Magnam huic herbae iniuriam facimus, quae cum multis nominibus celebretur, &uarias in se uirtutes habeat, eam tamen pedibus nostris calcamus. CORDVS. Id cum bonis ac doctis omnibus uiris commune iam patitur. Gal. Quam eam dicis? Cord. Po lygonon siue polygonatum proserpinacam, san guinalem &corrigiolam, alia alibi nomina ui de. Gal. Cum Nicandrum praelegeres aliam poly gonatum herbam dixisti, nempe eam quae sigillum Salomonis hodie uulgares herbarij uocant. Cord. Recte, sed quid obstat quo minus et huic nomen suum, ut plures aliae quoque herbae solent, communicet? Ral. Polygonatum illud ut Dioscorides, seu sigillum Salomonis ut nos dicimus. Germanice vueisvortz, id est, alba radix nominatur. Cord. Sunt quidam errorum caligine adeo caeci, ut eandem radicem pro albo ueratro accipiant. Meg. Si recte memini legi aliquando sigillum, Salomonis ne an Marię nescio, secacul esse. Cord. Apud lacobum de Manlijs. Gallus. Sic et Brunfelsius quosdam uelle testatur. Ral. Eadem ergo eryngo polygonatum, nam secacul &eryngus imo ¢um capita eaedem herbarijs nostris res sunt. Cord. Non ausim crede re, si uerum est quod Serapion, ut idem lacobus citat, in septimo de conditis capite ait secacul scilicet similem zinziberi radicem esse &ex India asportari, &nescio quid ex recenti ea fieri, Quę an de credito à me polygonato queant in telligi nescio. Hoc autem constat quod idem autor de simplicium temperamentis capite, si be ne memini lxxxix.