Latin
114
Euricius Cordus, Botanologicon 114
Unproofread scanNot analysed yet
secacul describat, nullumque Dioscoridem citet, quod procul dubio more suo fecisset si illud ex eo caput transsumpsisset. Non tamen admodum nec pertinaciter repugno. In eiusdem capitis lemmate non bene eryngorum fit mentio suspicor. Quemadmodum &ubi astera atticum, id est, inguinalem, bubonium &alibium (omnia haec idem nomina significant) describit. Potest forte &aster atticus Graecorum ¢um capita Arabibus dici, non tamen continuo illa eryngi species est. Quam quia eodem centum capitum no mine appellaretur, statim ibidem, ut à priore discernat, diuersa historia depingit. MEGOBACCHVS. Aliud à scecacul &cen tum capitibus, eryngij nomen apud Serapionem in cuiusdam herbae transsumpta ex Dioscoride historia legisse me scio, sed iam non succurrit. CORDVS. In montana nardo id obseruaui, quam Dioscorides ramulis folijsque eryngio comparat. Vbi Serapion loco eryngij Darsahane habet, quod ut scitu dignum in codice meo signasse me recordor. NIGER. Videntur quibusdam eryngium ¢um capita diuersae herbae. CORDVS.