Latin
116
Euricius Cordus, Botanologicon 116
Unproofread scanNot analysed yet
Per lapideum louem in eadem etiam opinione fui, sed hoc me reuocauit, quod cubitalem huius cardui caulem esse, qui eam effodiunt, dicant, quo albus chamaeleon prorsus caret, quem tamen hunc esse oporteret cum alter qui caulem habet perimens uenenum sit: Nunc cardui panis uocati radice homines libenter uescuntur, &multis incommodis medentur, hac tamen infamis ea facultate male audit, quod uescentis quidem uires augere, sed iuxta uersantis auferre dicatur. RALLA. Si uocatus pacis seu panis carduus (utroque eum nomine nostrates seplasiarij uocant) quaedam eryngij species est, &uerum id quod alterutrum sexum referat, tum quotquot ego huiusmodi radices uidi foemi nae erant quandam scilicet rimam ostendentes: Vtinam uiderim &masculas. CORdus. Certe, aliquid dicis, quod tamen ego affirma re non ausim, si uerum est quod quidam de eryngij radice tradunt, esse scilicet eam tantae longitudinis ut raro integra &semper fere ab rupta effodiatur. Id quod neque apud Dioscoridem, neque apud Plinium legisse me recordor. Relinquo igitur hęc doctioribus pro pius perspicienda. MEGOBACCHVS. Interea dum alio rapimur, huius polygonei nostri obliuiscimur. CORDus. Nihil habeo quod ultra ea quae ab alijs de ea traduntur, addam. Megobacchus. Foeminam sanguinalem nosti? Nam duae eius species sunt. Cordus. Variant authores, quidam hanc ma rem, &alteram foeminam: Contra, hanc foe minam &alteram marem nominant, sic tamen ut semper maiores huius uires celebrent. NIGER. Fuit cum hanc non polygonium sed agrostin putarim. CORDVS.