Latin
115
Euricius Cordus, Botanologicon 115
Unproofread scanNot analysed yet
Certe Plinius duo de his capita fecit, &uarias eryngij species indicat: Imo &ipsam centum capita unam earum nempe albam esse af firmat. RALLA. Omnes quotquot se eryngium nosse putant, carduum istum indicant, quem Germanice vuallen disteln, id est, aggerum carduum uocamus: Eidem ¢um capitum nomen admodum congruit, quod plurima scilicet capitula spinosa &quasi stella ta gerat. CORDVS. Sed haec nullum, quem ego obseruaui, effatu dignum odorem habet, qui tamen à Dioscoride &Plinio eryngij radi ci tribuitur: Imo ¢um capita Plinius raram inuentu, tradique radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, dicit, quare saepe mecum cogitaui an forte carduus panis, quem uul go ebervurtz dicimus aliqua eryngij species sit. Niger. Hunc ego aliquando alterum chamaeleonem putaui. Cordus.