Latin
118
Euricius Cordus, Botanologicon 118
Unproofread scanNot analysed yet
Ait enim Dio scorides eam singulari caule, exiguum &tene rum fruticem esse harundini similem, continua tis geniculis, &in seipsos tubarum modo farctis, &circa illos similia piceae foliola in orbem exire, herbam in aquosis locis nasci. RALla. Quae equina cauda creditur in siccis etiam agris inter recens enatam auenam conspicitur. Cordus. Frequentius tamen &foelicius, utpo te maior &firmior, in aquosis, maxime quae à nostris Schaffthau &loecher dicitur, gratum &salubre equis pabulum. Quanquam alteri equiseto haec ipsa planta congruit. NIGER. Caulis concauitas harundinem utcunque refert &continuata genicula non multum abludunt, quae plane inseipsa tubarum modo far ciuntur. Ipsa quoque foliola piceae similia circa eadem in orbem exeunt. Quantum etiam ad uires attinet, uideo ei eandem etiam facultatem nempe adstrictoriam tribui. RAL. Si foemina sanguinalis masculae respondet, necesse est Rasim nostrum errare qui corrigiolam calidam esse &fluxum ciere dicit. Cord. Multae sunt herbae quae uiticulis suis corrigiolae usum praebent, quis scit quam ille corrigiolam intelligat. Mego. Perge Niger. Niger. Non minus tamen &suae equisetum nostrum historiae, si legeris, conuenit. Cordus.