Latin
119
Euricius Cordus, Botanologicon 119
Unproofread scanNot analysed yet
Iamdudum legi, &est in ea quod me non parum dubitare facit. Niger. Id audire uelim. Cordus. Quod in altitudinem augeri herba &propinquas stirpes ascendere &ex illis circumamplexa nigris equinamque caudam referentibus commis pendere dicatur. Quam nos equinam caudam ap pellamus singularem caulem erigit, suaque ipsius firmitate sursum nititur, nec usquam inclinat, proximum aliquid ascendit circumamplectiturue. Meg. Vrges quidem sed non tam grauiter ut opinioni tuae subscribam. Ego quod equisetum dicimus uerum etiam equisetum puto atque hoc argumento cum nuper in Italia forte deambularem reperi primum equiseti rudimentum diuque quaenam planta esset dubitaui, tandem post aliquot dies admira tionis causa eandem aspicere uellem factum equisetum comperi. Id admodum his quae Virgilius Marcellus in equiseti scholijs scribit id ogle H 4 conuenire uidetur: Ait enim, si uideat nascen tem aliquis equisetum herbam, exeuntemque ex terra aliquot diebus contempletur, nunquam unde futura sit, equina cauda in ea intel liget tam breui, nudo, concreto oritur asparago &scapo.