Latin
121
Euricius Cordus, Botanologicon 121
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uideo cur &oegiros ac chameleuce dicatur, pla ne enim populi folium refert. Cord. Eadem caussa &farfarus appellatur, quo quondam uocabulo, ut apud Plautum forte legistis, populus indicata est. Ral. Hinc forte nobis eius farfarellę nomenclatura inualuit. Gal. Albam pupulum magis quam nigram assimilat, nem pe albicanti ex altera parte folio, sed hunc ei co lorem supernę qua coelum spectat, contra alio rum foliorum naturam, inesse Virg. Marcellus ait, quum hic contrarium uideamus. Cor. Soepe hoc me suspendit, quare diu soepeque animaduerti an usquam uidere possem. Tandem ergo certo quodam tempore in superna ista foliorum parte teneram quasi lanuginem albicare inueni, quam facili leuique pollicis attritu abstersi. An hanc Dioscorides intelligat nescio. Gal. Etiamsi maxime id faciat, non tamen aduersa pars uiret, ut idem &Dioscorides &Virg. Marcellus tradit. Nig. Consulam Gręcum Dioscoridem meum, an forte aliquis subsit error. Gal. Germanicum eius nomen au dire cupio. Cord. Esels huff. i. ut Ralla uocauit, asininam ungulam. Ral.