Latin
122
Euricius Cordus, Botanologicon 122
Unproofread scanNot analysed yet
Iacobus à Manlijs pro equina ungula adeoque nenufare, quam uos nym pheam dicitis, hanc Tussilaginem seu farfarellam interpretatus est. Cord. Male. Ral. Dicitur et Germanice brandtlattich. i. ustilaria lap pa, quam autem ob causam nescio, nisi forte ustioni medeatur. Cord. Sed haec propior uero est, quod eius folia quondam uri, &nidor in pulmonem trahi solebat, non leui ad spiritus difficultatem auxilio. Nig. Id &iam fieri potest. Cord. Hanc quoque Angelicam hodie dictam, ex Missenio per duodecim ferme miliaria nostra tia allatam huc transplantaui. Ral. Magna est eius hic &fere ubique in humidis locis copia. Cord. Sed non aeque bonae &redolentis. Meg. Mirum quod ueteres medici si modo recentioribus her barijs credendum est, nullam de hac mentionem fecerint. Cord. Quid si Nicander, Theophrastus, Dioscorides, Galenus, Aegineta, pluresque tum Graeci, tum Latini alij eius meminerint? Meg. Age quo nomine? Cord. Smyrnij, quamquam Theophrastus eam hipposelinon, quod olusa tri nomen est, appellet: Anacceon uero coptium. Commodum eius radicem hic habeo in eodem monte effossam. Meg. Quando in eo eras? Cor. Proxima septimana cum principem nostrum Altendorffium &Eschuegam sequerer: In eum tunc me ducebat Iustus Hybernus herbariae rei cupidissimus etiam sectator. En eam olfacite &gustate. Meg. Certe odorata est. Cor. Stringe &con prime eam fortiter, &uidebis sentiesque illum myr rhae odore succum, quem Theophrastus ei tribuit, Vnde &nomen. Ral. Idem fere odor. Nig. Ergo tu ueram myrrham olefecisti? Qua Manhardus nos carere dicit. Ral. Quam omnes alij seplasiarij myr rham habent, eandem &ego habeo, an ueram nescio, atque eius hic est odor. Gal.