Latin
123
Euricius Cordus, Botanologicon 123
Unproofread scanNot analysed yet
Est &grata in gustu acrimonia. Hem, hem, hem, ferite ceruicem, suffocor. Quam pene perijssem. Cacodęmo nica non Angelica est, Imo nec Smyrnium, quod difficultati anhelitus, &non nisi recta ceruice spirantibus medetur, tantum abest, ut strangulet. Cor. Id &mihi nuper Altendorffij in Iustinis aedibus accidit, dum majus ęquo frustum sum pseram, atque ideo magis persuasus sum Smyrnium esse, nam id in cibo fauces ledere Dioscorides dicit. Dum tamen in uentriculo confectum &ad pulmonem usque distributum est eas, quas iam dixisti &idem author ei tribuit, facultates exhibet. Meg. Ohe Galle quam male iam cucuriebas. Pene eo tecum uentum erat ut nullis unquam gallinis usui fuisses. Gal. Vbi iocus &risus, ibi nullum est funus. Megob. Nisi forte nouercae aut pessimae uxoris. Ral. Hipposelinum illud, quod olusatrum iam interpretabaris, uspiam hic nascitur? Cord. Si quam ego intelligo fuerit, copiose &ubique, atque ecce ipsum ad hoc du metum non tamen adeo grande ut in umbrosishortis, alijsque humidis locis, ubi plane nomenclaturae suae respondet. Ral. Hanc etiam quidam hic Angelicam esse putant. Cord. Longe est debi lior radicis tum odor tum acrimonia. Meg.