Latin
125
Euricius Cordus, Botanologicon 125
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quàm bene interpres is ibi uerterit, nam Gaza densum non hir sutum transtulit. Cord. Soepe haec uox in alijs quoque folijs me offendit, quibus omnino non congruit. Sic puto &à Lonicero meo in Nicandro mellissophyllum asperum interpreta tum. Ral. Ingressum autumnum uideo, autumnales uocati flores prodeunt. Gal. Hos atque martios nominatos flores Brunfelsius narcissos putat. Cord. Sic &alius quidam ualde do ctus, in alijs tamen disciplinis: At meo iudicio toto errant coelo, nisi Leonicenus, Manhardus, &Vincentius Caprilus me fefellerint, qui bus praesentibus &affirmantibus Ferrariae in Marianorum seruorum coenobio frater quidam eiusdem sodalitij doctor lacobus uerum mihi narcissum ostendit longe alia, quam utri que hi flores habent, facie pedali scilicet altitudine surgentem cauliculum, quem liliacea, sed multo minora folia uestiebant. Opertum adhuc folliculo seu inuolucro florem uidere non licuit, quamuis in ultima fere estatis parte. Qui martij seu februarij illi flores sint in praesentia rum nihil certi habeo. Verum hic autumnalis flos agrestis bulbus antiquis Latinis appellatus est, Gręcis uero Colchicum. Nig. Quod Diosco rides describit? Cor. Idipsum. Nig. Ergo uenenum est? Cor. Praesentissimum, ut uescens illo, eodem die quasi malis fungis strangulari dica tur, unde &ephemeron appellatum. Conferte huc Colchici illius historiam &in sententiam meam ultro ibitis. Meg. Hac descriptione her modactylum quidam indicant. Ral. Serapion certe in capite Surugen hanc Colchici historiam exscripsit. Et interpres hermodactylum in lemmate praefixit.