Latin
126
Euricius Cordus, Botanologicon 126
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hermodactyli nostri non has radices referunt, neque etiam uenenosi sunt, ut quibus in articulari morbo soepe uos uti so letis. Meg. Quid si proxime sequens ephemeron nempe agrestis iris hermodactylus sit? Cor. Id ut non facile credam facit, quod ipsum longam &digitali crassitudine radicem habere legam. Dehinc quod neque Dioscorides neque Galenus quicquam de purgatoria illa ui prodat. Imo quod Aegineta seorsim à colchico &ephemero her modactylum inter simplicia sua reponat, eumque per se, ac elixationem eius ad purgationes ualere, maxime eorum, qui in articulos decidunt, humorum. Eadem &Serapion ex Galeno citat, sed nondum in eius authoris simplicibus hermodactylum inue ni, ut credam post Dioscoridis &Galeni tempora hanc ipsam medicinam repertam esse. Ral. Re licto uenenoso Colchico ad salubres herbas pgrediamur. Quae est ista alto caule, magnis, rotundis, &in circuitu laciniosis folijs? Cord. Non dicam nisi tu quae malua sit doceas. Ral.