Latin
127
Euricius Cordus, Botanologicon 127
Unproofread scanNot analysed yet
Dij boni quid audio, uulgarem ¬issimam omnibus ubique herbam te doceam? Cor. Indica er go mihi, quę tam grandem caulem habeat, ut baculi usum prębere possit, quemadmodum Theo phrastus de malua tradit. Ral. Tantam nunquam uidi. Cor. At hac in area ante duos annos tam ingens creuit, ut arborescens caulis nouem meorum pedum longitudinem, brachij uero crassitudinem aequaret. Atque haec illius neptis est. Nig. Credo hortulanam esse maluam. Cor. Rhomanam hic maluam ap pellant. Meg. Nescio an usquam in Italia uiderim. Simile est maluae semini &illud, similis quoque, ut ita dicam, lubricitas. Eam omnino fuisse crediderim, cuius cibo Cicero intestinorum leuitatem contraxit: Non enim syluestrem &incultis locis uaria specie nascentem illam edendo fuisse dixerim. Ral. Vbi Lypsiam reuersi quid Marpurgi egerim interrogabor, me, quod malua sit, didicisse respondebo. Cor. Deride me ut libet, ego si quid ex te didicerim magnam tibi grati am haberem. Ral. Liceat mihi tecum ut more tuo sic iure quodam meo iocari. Meg. Iam uideo cur &murina cauda nocetur. Gal. Immanis sit, ille mus oportet, cui sua haec cauda respondeat. Meg.