Latin
129
Euricius Cordus, Botanologicon 129
Unproofread scanNot analysed yet
Pluribus huiusmodi absurdis alijsque erratis scatet quantumuis ab Albano Torino quasi alterum Augiae stabulum repurgatus liber, propterea etiam mihi studiose praeteritur. Quis unquam ui dit nymphęam, id est, ut hodie cum Arabibus dicimus, nenuphar, similia cichoreae folia habere? At fere in eadem id inibi pagina legitur. Ral. Quam recte hęc muris auricula uocatur, en ut simili tum specie tum lanugine nomen su um repręsentat. Cor. A Germanis quidem meufohr, id est, murina auricula nominatur, non tamen ea est, quam gręci myosotida &id eorum no mem interpretantes Latini muris auriculam uocant. Errantque ob id qui hanc pilosellam (sic enim à Latinis nominatur) cum auricula muris confundunt, &easdem facultates habere tradunt. Nig. Graecorum myosotiseadem est quae alsine ut quidam uolunt. Et quia alsine à syluis deriuatur, forte hęc fuerit quam germanice vualmeister. i. sylua nam uocamus. Ral. Nos matrem syluiam. Cor. Nihil hic decerno, quoniam non uideo qui eius, matris syluiae scilicet folia, murium auriculas &helxinen imitentur, quae stellę modo circa cau lem quadruplici ferme ordine deinceps disposita longaque &tenuia sunt, &facilem descriptum hi storiam herba ipsa praebuisset, si eam Dioscorides de pingere uoluisset. Gal. En simillima figura effi giatam &forte eandem herbam Brunfelsius caprifo lium ab authoribus appellari dicit. Cord. Non sine graui errore, ueruntamen scio quid alioqui di ligenti homini imposuerit. Periclymenon, quod idem caprifolio est, etiam alsine, sed maior, &mater syluia uocatur. Cor.