Latin
130
Euricius Cordus, Botanologicon 130
Unproofread scanNot analysed yet
Et hic grauem errorem uulgarium herbariorum obiter attendite, qui pericly menon, id est, caprifolium, cum Lycio miscent. Ral. Est ne periclymenon seu caprifolium quod latine in uolucrum &Germanice lienem bloumen seu specklilien uocamus? Cor. Ita audio &lego. Leonice nus tamen de ligustro agens idipsum ab Italis caprifolium appellari dicit. Nescio quod ille ligustrum intelligat, non enim id cypron, sed cypron similem ei fruticem esse tradit. Meg. Id contra Dioscoridem Plinium aliosque plures est. Ni. Helxine ne illa cuius prius meministi, dicta iam parietaria est? Cord. Maxime. Ral. Germanice sant Peters kraut. i. herbam sancti Petri, &tag und nacht. i. diem &noctem appellamus, quod scilicet bicolores eius flores nempe partim lutei partim quasi purpurei sint, ut purpureus color noctem &luteus diem referat. Cord. Et hic toto erratis coelo, quotquot hanc herbam pro helxine seu parietaria accipitis. Vis ueram parietariam noscere, in aedes illas i, quas nuper hic cuculliones dicti fratres inhabitarunt ubi magnam eius copiam in imis muris inuenies. Ral.