Latin
132
Euricius Cordus, Botanologicon 132
Unproofread scanNot analysed yet
At author illius Christus iugum suum leue docuit. Cord. Cur ergo tam pauci hoc sibi accommodant, etiam ex istis qui assidue, ut, id faciamus, in sacris concionibus nos adhortantur, cur ipsi, quoties leuiter eti am offenduntur, quasi calcati angues sibilant &re mordent? Ral. Abeant illa &rem nostram agamus Meg. Parietariam illam etiam uitrariam seu ui traginem imo et urceolarem dicunt, quod uitrea uasa &urceoli hac herba propter abstersoriam, quam habet, uim, emundari soleant. Ral. Oportet ut ingentem hanc serpentariae copiam mecum diuidas iam dudum inanis est eius titulo notata pyxis. Cord. Omnem tibi quam hic habeo ser pentariam do, sed nullam, scio, etiamsi Argus fue ris, inuenies. Ral. Neque hanc ueram esse serpen tariam putas? Meg. Bitortam eam à torta sci licet radice etiam appellari audio. Cord. Hoc ei facilius quam descriptę apud Dioscoridem ser pentarię nomen permisero. Ral. Omnes tamen seplasiarij sic eam nominant. Cor. Omnes etiam medici, uerum uni Dioscoridi plus quam cunctis his credo. In quo duplicem dracunculum (sic Graecorum dracontia seu dracontium a Latinis etiam dicitur) legitis, sed neutrum intorta &,ut haec est, subrutila imo rotunda bulbosa candidaque radice. Nig. Minor tamen Dracunculus, ut hic indicatur, longam, quia raphano similem radi cem habet. Cor. Puto raphanum ibi non radicu lam sed eam quae apios est, significare, cuius rotun dam instar pyri (unde &nomen) radicem forte le gistis. Nig.