Latin
133
Euricius Cordus, Botanologicon 133
Unproofread scanNot analysed yet
Interim simile rumici folium hęc bi torta ostendit, quali Dioscorides dracontiam suam depingit. Cor. Sed non racemosum nec in maturitate croceum puniceumque semen, imo neque bicubitalem, neque lęuem, neque purpureis maculis uersicolorem caulem. Meg. Hermolaus Barbarus tamen à subrutila &intorti draconis cauda, id est, ut ego interpretor, radice dracunculum etiam appellari putat. Cor. Fateor, sed sic communi omnium fere medicorum authoritate persuasus. Gal. Imo sui etiam Plinij. Cor. Fideliorem Plinio in his ducem Dioscoridem sequor, quanquam idem plinius lib. XXV. cap. ij. Dioscoridae dracunculum, quatenus supra terram extat, graphice describit. At quia uideo Ralla te aegre hic mihi credere, rem tibi ob oculos ponam, effode radicem. Nig. Non facile à sententia tua discedo, noui quam non temere pronunciare soleas. Meg. Qui authori tati &rationi innititur firmius obsistit. Ral. En eam. Cord. Gustate &,quis sapor sit, dehinc respondete. Nig. Adstringens. Megob. Austerus, &fere qualis dictae tormentillę. Ral. Ob id etiam eius species à pandectario ponitur, Cord. Est ne &acer? Megob. Nullam acrimo niam sentio. Cord. Quam ergo ex eo qualitatem iudicatis? Nig. Frigidam &siccam. Cor.