Latin
148
Euricius Cordus, Botanologicon 148
Unproofread scanNot analysed yet
Non temere nec sine ratione si modo &tu dictam Germanice chrstivurtz, id est, CHRISTIAnam herbam &rangen (quod interpretari nequeo) intelligis. RALLA. Non aliam. CORDVS. Huic nigri veratri historiam confer, concipeque animo christianam illam à primo ortu ad supremam usque consistentiam, &considera an folia platano seu (si platanum, ut peregrina Germaniae est arbor, forte non noscas) incipienti betae imo &lauro similia racemosos uero &in candido pur purascentes flores habeat, ut ex Theophrasto DIOSCORIde &Plinio de nigro ueratro colligitur RALLA. Nulla in his est similitudo interim tamen obscurus ille foliorum uiror &scabra asperitas atque ipsa radicum gracilitas nigredoque &quasi ex ceposo capite exiens multitudo imo &purgatoria uis non abludit. Cordus. Si est ergo ueratrum nigrum per me libere manebit. Megobac. Si quae dicitur, Christiana est, nullam cuiquam uim nullam iacturam infert, neminem turbat, secura &non uio lenta sumptu est herba. NIGER. Num illam naturam tale nomen adepta herba possideat i gnoro, certe plerique hoc titulo insignes homines magni nequam &nebulones sunt.