Latin
149
Euricius Cordus, Botanologicon 149
Unproofread scanNot analysed yet
CORdus. Id uerum esse saepius quam par &utile mihi erat, expertus sum. Ralla. Ferax est lacertarum hortus tuus uideo. Cordus. Ego has non ueras sed chacidicas lacertas, id est, sepas esse crediderim. Non enim ut in Italia magnae &uirides sunt. Mego. Tales in Germania, qua tenus ego peragraui, nusquam uidi. Cor. Sed interim non adeo absimiles salamandras. Mego. Nescio. Cord. Nunquid nouisti bestiolas illas quas Germanice ulmas seu mulchas dicimus? Meg. Hos stelliones esse didici. Cor. Ipsissimae salamandrę sunt. Ral. In igne salamandras uiuere &inueniri uulgo creditur. Cordus. Cur tunc non nisi in magnis imbribus prouenire, &secuta serenitate deficere solent? Id uerum sua eas frigiditate glaciei modo ignem restinguere, &aliquandiu in eo incolumes uiuere posse, sed si diutius manserint non secus ac alias res comburi. Ralla. Quid si Marpurgensem tibi ciuem nominem, qui ex salamandrae pilis deducta fila habeat? quę nullo igne absumi queant? CORD. Forte lohannes Vernemus est. Ral. Is ipse. Cor. Ludis an serio haec dicis? Ral. His oculis uidi. Cord. Quis unquam pilosas salamandras totundit? Nunquid legisti Plinium, qui eiusmodi non tantum fila sed &contextas hinc telas adeoque concinnatas uestes tradit, non ex salamandrinis, qui nusquam sunt, pilis, sed cer to ac incombustibili quodam lini genere. Quod tamen quale sit &ubi nascatur nescio, dubitoque num amianthum ibi intelligi debeat, de quo tales telas fieri certum est. Megobacch. Teste Dioscoride. Sed qui stelliones sunt? Cor. Dictae in Italia tarantulae. Mego. Iam similes lacertis bestiolas agnosco. Ral. Forte stincos intelligitis? Cordus. Quos stincos? RALLA. Aquaticas lacertulas. CORDVS.