Latin
150
Euricius Cordus, Botanologicon 150
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in ipsa nomenclatura sic &in re omnes ibi sepla siarij erratis. Scingus enim non stincus, nec aqua tica lacerta illa, quam uos accipitis, sed terrestris crocodilus dicitur, qui adeo non hic inuenitur, ut uel ex Aegypto, uel India, uel Lybię Mauritania, uel e rubro mari asportetur. Ral. Nos non alium scingum quam dictas lacertu las accipimus, an similes hae uirtutes habeant uos, qui hunc errorem non corrigitis, uideritis. CORDVS. Decerpe mihi puer unum &alterum menthae ramulum. Maxime hoc &abrotani edere oblector, ut aeque mihi haec iam herba ac olim adhuc puella plutoni, grata sit, ut congruum sibi apud Gręcos uocabulum ideo nacta merito uideatur. Mego. Miror grauissimum autorem Aristotelem in probleumatis suis men tham belli tempore non serendam dicere, quod refrigeret, ut genituram absumat, cum id contra ipsam tum experientiam tum omnium medi corum autoritatem sit. Cord.