Latin
158
Euricius Cordus, Botanologicon 158
Unproofread scanNot analysed yet
Festucam seu (ut Gaza uertit) festucaginem illam, quam gręcam Plinius, Vergilius Maro sterilem aue nam, graeci uero aegilopa dicunt, uobis ex Theo phrasto ac Dioscoride cognitam esse, &inter fruges adeoque earundem uitia referri uel apud Galenum nostrum legisse uos puto. Idcirco uos ipsi hic iudicate quantum errent, non solum uulgares herbarij sed magni iuxta medici quidam, qui hanc aquileiam nobis dictam herbam Gręcorum aegilopa credunt, omnesque eius facultates eidem tribuunt. Meg. Nihil in ea quod aegilopis historiam referat conspicitur, nec tam ab anguilla cancer dissidet. Nig. Quam hanc aquileiam apud Dioscoridem esse putas? Cord. Cum didicero dicam. Ral. Pergamus igitur ad eas quas nosti. Cord. Ex hac scrobe persicam exstirpaui. Ral. Quam ob caussam? Cor. Obumbrabat mihi hanc aream. Ral. At habuisses tua hinc quotannis mala. Cord. Plura quam uelim mala suppetunt. Ral. Sinistre interpretaris, ego de fructibus intelligo. Cord.