Latin
159
Euricius Cordus, Botanologicon 159
Unproofread scanNot analysed yet
Non admodum magno eorum desyderio teneor, quandoquidem mala sunt haec mala, ut quae frigida &humida noxium, quia facile corruptibilem succum gignant. Gal. Aliter tradit Dioscorides, qui ea edendo esse &stomacho ualde accommoda commendat. Cord. Non haec persica sed persaea intelligit. Gallus. Quam facis ergo persicorum &persaeorum differentiam? Cord. Haec persaeę, illa uero persicę mala sunt. Nig. Vt audio persaea &persica diuersae sunt arbores. Cor. Omnino. Gal. Virgilius Marcellus tamen persęam persicam quoque indifferenter nominat. Cord. Sic etiam Theodo rus Gaza. Verum non ita in graeco haberi cre do. Ral. Persica saepe sed persaea nunquam ap pellari audiui. Cord. At Galenus tuus Galle, cuius tam assiduus es lector, de persaea et persica arboribus seorsim duobus capitibus egit, &diuersas eis uires tribuit, aitque illam in Ale xandria sibi uisam, quasi dignum fatu spectaculum innuat, cum haec ubique uulgaris con spiciatur. Meg.