Latin
161
Euricius Cordus, Botanologicon 161
Unproofread scanNot analysed yet
Hoiuchluchten quasi altam lucernam di cas, &sickmars vurtz, quod nomen interpreta ri nequeo, forte deductum ab eo quod Symeo nis herba à quibusdam dicitur. Nig. Si graeca cum latina uox componi posset, crederem in Dioscoride galeopsin pro galiopsi legi debere, esseque hanc herbam cuius flores galeę aspe ctum, ut saepe animaduerti, referunt. Ral. Nos barocum Latine &Germanice behensuchen, id est, apisugium uocamus. Nig. Neque grauis odor, qui galiopsi tribuitur, deest. Cord. Vide tur Brunfelsius noster per galiopsim dictam scrophulariam innuere, quam si Dioscorides intellexisset, testiculatas illas radices, quibus ma xime indicari poterat, non praeterijsset, ut illa, quae dum matura est, habet, capitula taceam. Meg. Vidi aliquando similem urticae aliam hoc baroco multo maiorem, purpurascente &simili rapunculo, nisi uastiore tantum flore, quid si illa galiopsis fuerit? Cord. Nihil decerno si tamen id omnino cogerer, malim ad Nigri suspicionem inclinare. Ral. Simillima huic alia tum facie tum odore albos flores ha bet. Cor. Forte ea quam Plinius lamium dicit. Meg.