Latin
162
Euricius Cordus, Botanologicon 162
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil dubito quin scias quod Leonicenus hunc pedem coruinum non esse ueterum coronopoda contendat, quod tamen ferè omnes adhuc medici putant. Cord. Totam super hoc disputationem legi, &ut uerissime, eius sententiae subscribo. Gal. Idem facere Brunfelsium hic uideo. Cord. Sed quid tunc in contraria adhuc opinione hę ret, &non aliam coronopoda credit, quam quae hodie crus galli uulgo dicitur, uel pueris etiam nota, qui eam legentes mutuo uesicas cient, quod huic potius coruino pedi conuenit, ut uel ob id etiam flammula uocetur, tria coronopodos genera nobis idem exhibuit, quorum tamen nullum eam esse iudico. Spargitur enim humi coronopos, cum omnia illa recto caule tollantur. Meg. Quid Galle tam distorta &quasi cacantis facie ringeris? Gal. Stomachus meus stomachatur, luctantes nimirum uentos &sonoras tempestates continet. Cord. Aeoliam audio. Nig. Claudiano edicto parens siue ut per utrunque guttur emicent, non est turpe praesentibus medicis Aethontem agere. Gal. Scio unde contraxerim, edi hodie rapas. Ral. En tibi galangam an forte hac mansa residere uelint. Cord. Interim sub his cerasis recumbamus. Nig. Nusquam apud Dioscoridem galangae historiam inuenire potui. Cord.