Latin
176
Euricius Cordus, Botanologicon 176
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc easdem bestiolas in rotundissimas pilulas conuolui author est Scribonius. Ral. Dudum obturatum est mihi os. Cordus. Sed audi quae plura Galenus de aphaca &uicia dicit. Horum inquit, seminum figura non rotunda est ueluti fabarum, sed aliquanto latiuscula similiter len ti. Idem in libello de ponderib. In Aegiptia in quit, faba obulus semis est. Nunc is duodecimam drachmę partem ęquiparat. Cum ergo Aegiptiae fabae communibus fabis, quas authores intelligunt, maiores sint, &tamen earum duodecim drachmam unam faciant, quot putas communes illas, quae minores sunt, drachmam constituere? Forte non pauciores xviij? Adde quod &Plinius inuentum scapum centum fabis onustum tradat. RAL. Desine tandem uictum uincere. Cord. Sed possem hic plura addere quibus tamen breuitatis causa prudens supersedeo. Tu modo, an haec de nostratibus fabis intelligi queant, cogita, quarum sunt quędam adeo magnę, praesertim purpureae illae, ut singulę singulas drachmas pendant. Ral.