Latin
177
Euricius Cordus, Botanologicon 177
Unproofread scanNot analysed yet
Ego statim in principijs concido, uos triarij mihi milites succedite, pro me respondete, &periclitantes fabas asserite oro, quantum enim per me stat prorsus actum est de illis. Meg. Vt uideo Corde ferio ludis, &me quoque nonnihil, imo multum dubitare facis, adeo urgentia producis argumenta. Quę tamen hic respondenda reor, post coenam reseruabo, cum iam non satis temporis sup petat. CORDVS. Tum ego quoque sententiam meam dicam, &similia plura de alijs leguminibus proponam, quorum plurium, ut Cerea lium etiam seminum, difficilis iam est cognitio, eorum praesertim quae olim ut omnibus cognita nulla ultra nomenclaturam historia descripta sunt. Hinc ego quid pisum, quid &lolium sit, imo quo nomine frugem illam, ex qua con fectum panem quotidie edimus, uocemus, ignorare nos contenderim. RALLA. Et multa ho die didici &multa iuxta dedidici, pro quibus tamen omnibus non uulgarem tibi gratiam habeo. Meg. Eandem &nos alij. RALLA. Vnum tamen adhuc restat, quod interrogare oportet. Num omnia quę contra inueteratum usum docuisti, secundum hanc demonstrationem tuam acci piam? Cord.