Latin
179
Euricius Cordus, Botanologicon 179
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si quis (ut et hic exemplum addam) in Galeno uel alio quodam, qui uel an te uel non adeo multo post eum tempore uixit, miscendam casiam legerit, non eam, quae hodie sic uocatur, sed cognominatam ligneam accipiat, cum illa à recentioribus inuenta, haec ue ro antiquis tantum cognita fuerit. Ral. Nisi ad ingressas nundinas properem, crastino quoque die apud te manerem, ut simili deambulatione per uicinas istas syluas ac ualles plures ex te herbas discerem. Cor. Dum reuerteris, huc rursus obiter declina, operam meam tibi ultro polliceor. Meg. Sed ubi ego tum fuero? nam continuo ut crastina lux emicuerit, Cassiliam, hinc Erffurdiam, mox Lypsiam concedam, neque huc e Francoforto di uertissem, nisi te tantum &iam plusquam in tribus annis non uisum amicum meum non inuisere, cum tam prope essem, grande piaculum, imo scelus duxissem. Cor. Omnes illic communes amicos nomine meo salutabis plurimum &reuerenter, utque Cordo suo aliquando scribant, &in istis, quas iam patitur, eum aduersitatibus consolentur, admonebis. At tu candidissime Niger apud nos hic aliquandiu ages, nec oblatam tibi prouinciam reijcies. Nig. Si commodus ei suffecero, &illam, qua te à quibusdam hic exerceri audio, persecutionem effugere potero. CORDVS. Pessimus ille sit oportet, qui te optimum uirum odisse potest. Nig. Affectu tuo compositis coloribus me pingis, ego tam difficile acquisitu ac rarissimis dignum no men non agnosco. Qualis qualis tamen sum, omnes bonos amo. Meg. Tunc necessario phylautus es. Nig. Qua caussa? Meg. Quia sic &teipsum amas. GAL.