Latin
178
Euricius Cordus, Botanologicon 178
Unproofread scanNot analysed yet
Necesse est hic te solertem &cautum esse, &non statim deprehensis aliquot harum rerum erroribus cum hominum periculo sciolum ostentare, imo uidere quis scribentis tibi medici intellectus, &quae abs te componendae medicinę ratio &qualitas sit, &an conducat praescripta eius simplicia mutare, non enim id temere neque semper fieri debet, ubi tu alia earum nomina sciueris. Vt me capias: Scribet forte quispiam tibi pro ducenda urina quam uocatis receptulam, in qua &senetio legitur. Hic si tu continuo ue ram senetionem acceperis, peccabis non leuiter, quoniam non hanc sed cardaminen, id est, crissonem ille uoluit, &conficiendum medica mentum postulat. Eodem modo ipsum quoque medicum animaduertere oportet, ex quo nam authore medicinam suam transsumat, uetere ne scilicet uel an recenti, &qualia etiam ille simplicia intelligat.