Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 24
Unproofread scanNot analysed yet
At lego pluribus, si Scythicem Spar taniam, &Hippicen, &Latacen habere contin geret: Nunquam famerem nec sitirem, imo omnium copia rerum iugiter affluerem. RAL. Incomparabiles adeoque fabulosas herbas narras. Cord. Imo quales Plinius tradit. At dic bona fide mi Galle, quam in ponte gallinam opperiebaris? Gal. More tuo iocaris, ad te ibam, ue rum ubi te hospites habere audirem, pręterij. Cord. Vis igitur mihi aliquid? Gal. Nihil ultra solitum, ut scilicet te pro consuetudine rus peten tem comitarer, aliquotque herbas discerem. Cord. Quid est quod te melius quam seplasiarius Thomas Meles docere queam? GAL. Egon ab indocto homine discam. Cord. Nonne tu eum tibi magistrum tuum conduxisti? Gal. Iam intelligo quo tendas: Age quis hunc ludum tibi narrauit? Cord. Quod sciam audis, sed tu eundem mihi recense, ut audiam an recte acceperim. GAl. Adiui hominem, &,ut gloriosus sciolus est, interrogaui quid darem ut aliquot me simplicia, quae uocamus, docere &in pyxidibus suis, ut cognoscerem, exhibere ue lit. Tum decem à me attreos, &ut filium suum in graeca Grammatica instituerem, poposcit. Ego nimium finxi, quicquid tamen Burchardus Mithobius decreuerit, me daturum consensi. Est enim hic familiaris illius con gerro. Cord. Scio &experior. Gal. Pactum pla cet, ascendimus superiorem exedram, monstrat aliquot herbas, quarum tamen paruam admodum cognitionem tenere eum animad uerti, deinde, cum in tabernam uentum est, centum mihi pretiosa exotica exhibet. Cord. No mina tantum. Gal. Imo &res. Cord. Sed non illis nominibus significatas. Gal. Id ignoro. Cord. Perge. Gal.