Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 25
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem arcanas quasdam receptulas mihi communicare pollicetur, quę damque, ut ita loquar, superdoctor alia experimenta iactat, quibus, ubi desperantes doctores defierint ipse destitutos egros curare incipiat, sed omnium maxime quendam efficacissimum contra lumbricos puluerem, cuius ma gistralem compositionem charissimos etiam amicos caelarit. Ral. Tam ne crasse ambitiosus et philautus est homo? Cord. Non credi potest quanti se aestimet, quàm doctum se medicum affluentibus rusticis uenditet, quàm nihili me sui respectu faciat. Tantum abest ut aliquid ex me discere cupiat: Interim, pene dixeram, insignis asinus, ac fabas quidem nouit. Ral. Ego Lypsenses doctores, ut par est, dominos &praeceptores meos ueneror, suspicio, &adoro. Sciens me eorum esse ministrum. Idem ne facit seplasiarius tuus? Cord. Tu audientem illum seplasiarium meum appella, qui me famulum suum uocare solet. Meg. Hei insanus est, et indignior, quàm cuius mentio fiat. Relin quatur suae ille stultitiae &nos rem nostram tra ctemus. Nig. Quantum ex moribus illius con ijcio, forte nuper monachus fuit. Cord. Rem acu tetigisti. Nig.