Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 30
Unproofread scanNot analysed yet
En hic Ceruinam linguam, eam tu affinis Corde Scolopendriam esse adhuc ne gas? Cord. Constantissime. Ral. At hoc est contra communem fere omnium medicorum con sensum, &iam multis saeculis receptum usum. Cord. Nihil moror. Ral. Et nisi persuaseris re giam uiam non deseram. Cord. Vide eius historiam. Ral. Nulla est in indice Scolopendria. Cord. Quaere Asplenon, nam hoc etiam illi no mem est. Ral. Habeo. Cord. Lege igitur. Ral. Ne scio quale Scolopendra insectum sit, cui similia folia dicit. Cord. Vermis est multis pedibus, quibus non aliter ac nauis remigio suo (ue lut Nicander ait) progreditur. Et si maxime ignores, legis eam herbam Polypodij modo incisuris diuisam esse, quod de hac lingua Cer uina dicere non possumus. Nig. Vides ob id eti am Pteryga eam Gręce uocari, à pinnis scilicet quas instar filicis habet. Cord.