Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 31
Unproofread scanNot analysed yet
Virgilius tamen Marcellus dum ad Ceruinam Linguam plus quam ad Dioscoridae uerba animum suum intendit, incerta rei indicatione sic appellari, nihique in Scolopendria pinnatum uideri dicit, non animaduertens quod inferius alteram Lonchitem idem author similiter incisis folijs eidem Scolopendriae comparet. Meg. Credis nunc Ralla Ceruinam Linguam &Scolopendriam diuersas herbas? Ral. Facile persuaderer, si quae nam alia herba Ceruina Lingua sit, indicetur, &eo facilius quod in Maiore Luminare Ceterach ueram Scolopendriam esse, si recte memini, legerim. Cord. Iam anteuertis me, sed lege etiam quae Simon Genuates in Aspleno, Ceterach, Splenio, &Scolopendria dicit, &plane in sententiam meam non inuitis pedibus ibis. Megobac. Hanc Scolopendriam seu Ceterach olim à Latinis Calcifragam appellatam in Scribonio obseruaui, quod calculum frangat. Cordus. In Saxonia interrogatus quidam Agyrthes Spicantum nomi nauit. Audiui &saxatilem filiculam appellari. Nig. Est huic ut iam dixisti similima lonchitis altera, quare cautos esse nos oportet, ne fallamur. Cord. Nullum in hoc periculum est, quantum ad curandum splenem attinet, eandem enim hic ut similitudinem sic &facultatem habet. Ralla. Tabernae nostrae non eandem omnes cetarach exhibent: Sunt enim qui tenerrimam quandam &minutissimam, subtilissimeque incisam filiculam pro ea accipiant, uulnerariam scilicet herbam. Cord.