Latin
48
Euricius Cordus, Botanologicon 48
Unproofread scanNot analysed yet
Qua si non aliae apud nos herbae uix diligenti cultu ra proueniant, qua alibi sua sponte scatent. Quam illi nigellam accipiant uiderint, ego hanc ueram nigellam esse scio uel à uulgo persuasus qui, contra destillationes semen hoc lintheolo inclusum olfacit. Hanc enim nigellae facultatem omnes medici tribuunt, quod humidum cere brum exiccet. Meg. Videam id &gustem idem &sapor &aspectus est illius nigellae, qua Pata uini &Veneti medici utuntur. Nig. Hic iudicium tuum expecto Corde, qua hos flores no menclatura prisci herbarij indicarint. Cord. Ego quoque tecum haereo, multumque ac diu sed fru stra laboraui, ut quod tu me interrogas scirem. Legi quę multi multa de his scribunt, sed ad pa latum meum pauca faciunt, subscribo his qui artificio quodam factos illos flores, &antiquis ignotos fuisse existimant. Meg. Inter eos certe &Manhardus noster est. RAl. Nos caryophyllos à simili scilicet odore, dicimus, &apud Iacobum Manlium maioris Luminaris nostri autorem de eis legisse me recordor. Cord. Hunc inter ueteres non computo, nec quicquam ille certi, imo ignotum sibi nec usquam apud autores lectum eorum nomen dicit. Ral.