Latin
49
Euricius Cordus, Botanologicon 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui herbam tunici appellent. Cord. At magnus Me diolanensis in quodam libello quod sanitatis regimen inscripsit, ubi de prohibendo uenaeno agit, herbam tunici ait esse quam Dioscorides polemonium nuncupat. Id ego ut non negare sic nec affirmare possum. Gal. Brunfelsius polmoniam syluestrem rutam dicit. Cord. De his quae nescio non iudico, idem hiberida uincitoxicum interpretatur, an recte, admodum scire cupio. Nig. Est ne haec tithymalus? Cord. Sic appellatur quidem hodie, Dioscorides tamen extra septem illa tithymalorum genera seorsim ponit, &lathyrida appellat, pro qua in Pan dectis Latiua &inferius alio capite letura legi tur quasi diuersae herbae sint, cum una et eadem sit quam etiam cataputiam minorem dixit. Sed catapotia Graeci plurali scilicet numero, proferunt, intelliguntque quas nos pilulas dicimus. Pro his enim utentes Italorum rustici huius her bae similibus fructibus hoc ei nomen indiderunt. Ral. Maiorem cataputiam similiter noscere me uelim. Cord. Eam semel in Germania uidi, nempe Cassiliae in horto lohannis Rui Nordecij, qui harum etiam rerum non parua cupidine tenetur. Vocant Germani hanc plantam Vuundelbaum, Latini ricinum, Gręci crotona &cici, Arabes ue ro cheruam. Ral. Hinc igitur oleum de cherua, cuius tam frequens in receptulis uestris mentio sit, exprimitur? Cord. Maxime, cicinum &ricininum etiam dictum. Sed miror cur illud nostrates medici tam frequentur scribant, cum hic non habeatur. Ral.