Latin
52
Euricius Cordus, Botanologicon 52
Unproofread scanNot analysed yet
Solent enim quidam hic medicastri hanc radicem arthriticis ęgris, quam recte autem nescio, propinare. Nig. Forte eadem radix est, cuius ego insigne experimentum scio. Coquus quidam hanc in puluerem laeuigatam multo uino miscuit, &omnes id biben tes ridiculis gesticulationibus insanierunt. Cord. Quam tu intelligas, nescio, haec candida &crassa est radix, nascitur non tantum in montanis locis, ut de furioso Solano Dioscorides ait, sed imis etiam uallibus, ut in Renhardina sylua ubi maxima eius copia est, uidi. Megob. Erucę adeoque acanthi, quam paederata uocant, folio solanum furiosum à Dioscoride pingitur. Cord. Eundem acanthum Ferrariae uidi imis folijs quasi dictae ursinae brancae similibus sed longe maioribus, hinc eum qui indicauit, bran cam ursinam Romani uocauit. Gratum praebuit mihi spectaculum uel ob id, quod Virgil. eius in Bucolicis meminit. Ab hac tamen historia quod huius herbae folium uidetis, dissidet: ob id aliquando dubitare soleo, num uerum illi opinentur qui nuper eam contemplati mandragoram esse coluerunt, Persuaderi tamen nequeo, quod uterque mandragoras Dioscoride autore nullum habeat caulem, qui in hac non unus &quidem altus assurgit. Item quod haec non ouorum uitellis, ut mandragoras, sed cerasijs ut dixi similia poma, eaque nigra ferat. Nisi malim Theophrasto &Plinio credere, qui mandragorae caulem &minutum acinum tribuunt. Gal.