Latin
53
Euricius Cordus, Botanologicon 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ego plurimos mandragoras uidi uendentibus eos circumfo raneis agyrthis plane humana effigie. Cord. Age tu fictitias illas imagunculas ueras mandragorae radices putas? GALLVS. Quid ni? cum tales eas natas conspexerim anthropo morphi nomen repręsentantes. Cord. Nolo tecum de friuola re serius contendere. Tu Ralla eas imagunculas pro mandragorae radicibus uendis? RALLA. Nequaquam, sed quas ueri esse mandragorae credo. Cordus. Putaram te Galle uel ex ipsis scholijs, quae Virgilius Marcellus mandragorae capiti addidit, certio rem factum huiusmodi nugas &superstitiones ridere. At forte more tuo etiam rem aliter sciens contendis. RAL. Ad alias herbas pergamus. Qui hanc apellas? Cord. Chamaecyparissum. GAL. Est igitur cupressina latinis dicta. Cord. Id nescio, lego tamen chamaepyrin, id est, aiugam sic dici, quam ignorantes cha mępytin esse medici iuam moschatam hodie nominant. Megobacchus. Veram habet noi D 3 menclaturam chamaecyparissus haec, simillima enim facies est cyparisso arbori. Cord. Similis quoque facultas etenim ut Nicander cupressum sic hanc etiam herbam Plinius contra Venenatos morsus commendat, ut alias interim eius uirtutes taceam. Nig.