Latin
54
Euricius Cordus, Botanologicon 54
Unproofread scanNot analysed yet
Humilem atque ualde exiguum fuisse oportet Aeneae filium Ascanium quem auia Venus sub hac non alta herba, ut Virgilius noster canit, occuluit. Mego. At sunt qui eam non amaracum esse putent. Ral. Nos maio ranam dicimus. Niger. Tu Corde quid censes. Cord. Galenus non hanc sed aliam herbam amara cum appellat, eam scilicet quam hic nasci uidetis. Ral. Haec autem matricaria nostra est. Cord. Et Dioscoridę Parthenion, quam oculum solis Marcellus interpretatur: Cognominatur tamen &ipsa amaracus, quemadmodum &hoc, quod tu Niger in dicas, samsychon. RALLA. In libello tuo de pseudotheriaca amaracon, quae pastillos Alin daracaron, id est, hedicroi ingreditur non ma tricariam sed dictam hodie cotulam foetidam appellas. Cordus. Vt sic errarem Virgilius Marcellus author fuit, qui in scholijs parthenion seu hanc amaracon chamaemelo tam similem pingit ut legentes fallat, &uiroso esse odore dicit. Imo &ipsum cautę (unde cotula deducta) nomen in eiusdem parthenij historia mihi imposuit. Cum etiam suprema excreti coriandri folia quibus parthenion Dioscorides comparat, non admodum dissimulari uidissem confirmata est haec mea opinio, donec alios quosdam Nicola. Florentino subscribere, &hanc matricariam hodie dictam Galeni amaracum et Dioscoridis Parthenion ac Aui cennae emeruchit asserere uiderem. Quibus facise dehinc credidi postquam eam herbam nuper nata coriandri folia plane referre aspexissem. Meg.