Latin
63
Euricius Cordus, Botanologicon 63
Unproofread scanNot analysed yet
Et nisi incisa folia, quae melissophylli historiae non respondent, aliter persuaderent, id ipsum esse putarem. Ral. Si tu nihil in hoc decernis, ego minus possum. Cord. Agite quam hanc herbam esse credam? Ral. Illudis nobis, &more tuo iocaris, nam hyssopum te non noscere monstrum foret. Cord. Scio quidem ab omnibus, sic medicis appellari, uerum, est &hic quod me dubium facit, &suspendit. Ral. Legam ergo historiam eius apud Dioscoridem, ut, quod non congruit, indices. Duum, inquit, generum est hyssopus, montana altera, hortensis altera: Probatissima quae in Cili cia nascitur &caetera. Cum nulla eius hic pictura sit, quid est quod te turbat? Cord. Verte folium &origani caput lege. Ral. Origanon ait, Heracleoticum sunt qui Heracleam, qui conilam, Romani cunilam dicunt &origanum. Folia habet hyssopi, non tamen umbellam, hyssopi modo rotae figura, &in or bem circumactam, sed multifidam &ueluti di uisam. Cord. Satis, nihil hic uides, quod, ut hanc hyssopum esse dubites, suadeat? Nig.