Latin
64
Euricius Cordus, Botanologicon 64
Unproofread scanNot analysed yet
Quam omnes fere medici origanum indicant longe alia quam hęc, folia habet. nullam item, huius quae hyssopo tribui uidetur, umbellam, sed spi catum potius florem uideo. Cord. Hoc est quod &me dubitare facit. Gal. Audiui ex te nuper cum Nicandrum praelegeres, hyssopum samsycho similem herbam esse. Cord. Sic Nicandri scholiasten &Serapionem eam indicare admonui, id quod dubitationem meam adeo non minuit, ut augeat potius. Siquidem ut Diosco rides ait, samsychon tenuifoliae nepetae similia circinataque folia habet, quae figura creditae &dictae nunc ubique origano accedere uidetur. Siue ergo origano, siue samsycho compare tur praesens hęc nostra hyssopus, magna est di screpatio, cum longa haec &gracilia foliola habeat, ne quid tributam ei umbellam, &corymbaceam (ut in Chrysocome uidere est) co mam, quarum neutram hic uidemus, imputem. Accedit &aliud, quod in diui lohannis euangelio legitur Christumen cruce potatum ace to, quod imposita hyssopo spongia porrectum est, multo ergo longiorem &robustiorem eum caulem esse oportuit, quam haec herba, si ad hunc usum accommodus fuit. Nig. Est dignus uindice nodus. Meg. Duplicem esse hyssopum audiuimus, quid si haec altera fit? Cor.