Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
EVRICII CORDI uidi in cautibus, quae lacui ibidem incumbunt, item &in muris &macerijs nascentem non adeo absimilem plantam, nempe dodrantali altitudine absque ullis folijs, sed habentem interim numerosa quasi tritici grana. Cord. Eam &ego diu antehac obseruaui, putoque me noscere, &esse quam Dioscorides tragum appel lat, Gustaui, &adstringentem eius uim sensi, qua eam facultate praeditam idem author indicat. Eius nomen à mulierculis inquisiui, quae hunerberh. i. gallinarias baccas adpellari responderunt. Meg. Hic quid censeas audiam, est hęc ca pillus Veneris? Ral. Dubitas?