Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 70
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tribus et am plius annis in tam docta harum rerum Italia fueris. Meg. Non abs re quęro. Cord. Est quidem, sed ea species quae trichomanes dicitur. Meg. Forte muraria rutha altera adianton. Cord. Id nescio, soepe enim id, an haec sit, expe rirer, tentaui, sed frustra. Meg. Quomodo? Cord. Irrigaui &aspersi eam aqua ut scilicet an sicca maneret nomenque suum tueretur, uide rem, sed ęque ac aliae herbae humecta maduit. Hinc diu haesitaui, nec eam pro adianto accipientibus assentire uolui. Quam meam dubitationem infirmam iam opinionem uertit Hubertus Barlandus in eo libello, quem contra quendam Louaniensem medicum scripsit, Aui cennę sui acrem assertorem, ubi saluiam Vitam, quam murariam esse rutham autumo, aliam ab adianto herbam conuincit. Ral. Cum ergo accipiendum forte adiantum sit, quid accipiam? Cord. Hoc ipsum trichomanes, nam easdem uires habet, &ob id alterutro utrunque nomine uocatur. Ral. Quae uero polytrichon, &callitrichon herbae sunt? Cord. Eaedem adianto. Ral. Cur tunc quidam medici omnia haec nomina simul una eademque receptula scribunt?