Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 74
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit tamen Collinutius se Venetijs herbarium librum uidisse in quo admodum affabre depicta fuerit quinque folijs herba cum simillimo fragis fructu, saniculam La tine, Germanice uero sanyckel appellatam, Eam ueram ille pentaphyllum existimat, meque plane in opinionem suam traxit. Cordus. Misere sed frustra tamen se hoc toto capite torquet ut ali quid respondeat, Si in alijs similiter, tunc nihil egit. Aperi tu Brunfelsij tomos &eiusdem saniculae egregie expressam icona conspice. In quinque partes diuisa quidem folia habet, sed quae in supremis coliculis coaceruata quasi capitula apparent, nulli fructus, sed herbacei coloris muscosi &à fragis plurimum differentes flores sunt, quos uiua herba melius quam quaeuis pictura exhibet, ut forte aliquando uidebis. Magna enim eius copia non procul hinc in syl ua ista nascitur. Meg. Quo nomine putas hanc saniculam apud Dioscoridem latere? Cord. Nescio an insit. Multae enim huiusmodi, uulnerariae praesertim &ex solidaginum genere, herbae post illa tempora repertę sunt, quemad modum &haec quam hic commodum uidemus Germanice kleyn beynvuel appellamus. Gal. Potes interpretari? Cord. Sonat quasi minus symphyton dicas, non tamen est quod sic Dio scorides appellat. A cruribus formata est nobis nomenclatura maioris symphyti, quod fracta illa consolidet. Putaui aliquando hanc Beinbel lam esse polycnemon Dioscoridae, propter mul tas scilicet, quas in ea uidetis, suras sed non undi quaque respondet historiae.