Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 73
Unproofread scanNot analysed yet
Pluribus huiusmodi mendis oblitum esse Dioscoridem reperitur, ut in erratico papauere uidere est, cuius folium origano erucaeue aut cichorio aut thymo simile dicit. Sideritidos item folia marrubij saluiae &quercus figu rae comparat. Sic &satiuam cannabem malo, quae omnia nullam inter se similitudinem habent. Meg. Theophrastus quoque eodem capite quo uitigineum pentaphylli hederaceum etiam adeoque rotundius rubię folium describit, eamque graminis modo humi serpere tradit, quod ego nusquam uidi, imo indicatam à Dioscoride historiam repręsentare, ut &hic mendum suspicer. Nig. Legisti procul dubio quem in hac quoque pentaphyllo Plinij errorem Leonicenus tuus offenderit. Cord. Legi una cum his quae contra eum Collinutius, ut Plinium suum tueretur, mul ta effudit. Ral. In quo igitur Plinium errasse Leo nicenus credidit? Cord. Quod pentaphyllon ille fraga gignere dixerit. Ral. Hoc neque dicta tormentilla, neque hactenus nobis putata quinquefolium facit. Cord. Imo nec ipsa, quancunque ille uendicat pentaphyllum. Ral. Trifoliam semper quinquefoliam uero herbam nunquam fraga proferre uidi. Gal.